monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 8
Tres enim dicuntur SALOS, et quadraginta ARBAIM. Alioquin et de Iudaea tanto itinere missus propheta in Assyrios, dignam suae praedicationis poenitentiam flagitabat, ut antiqua et putrida vulnera diu apposito curarentur emplastro. Porro quadragenarius numerus convenit peccatoribus et ieiunio, et orationi, et sacco, et lacrymis, et perseverantiae deprecandi: ob quod et Moyses quadraginta diebus ieiunavit in monte Sina , et Elias fugiens Iezabel, indicta fame terrae Israel, et Dei desuper ira pendente, quadraginta dies ieiunasse describitur . Ipse quoque Dominus verus Iona missus ad praedicationem mundi, ieiunat quadraginta dies: et haereditatem nobis ieiunii derelinquens, ad esum corporis sui sub hoc numero nostras animas praeparat.